Articles

Affichage des articles du octobre, 2020
Image
  Duabus abhinc hebdomadis coepimus de quodam proverbio sat claro colloqui: "Lupus in fabula"! Nam variae versiones huius proverbii in diversis linguis clarae sunt - Francogallice "Quand on parle du loup [on en voit la queue]" adhuc est in usu - sed formula Latina ipsa visa est non omnibus esse nota. Utilem et iucundam introductionem de hac re in symbola ab Amelie Rosengren Anglice scripta apud Latinitium invenietis. Primum Circuli partecipes definitiones proposuerunt eorum vocabulorum quae sunt "lupus" et "fabula".  Dein proverbii sive adagii explicationem una legimus quae in Dictionario sive in Thesauro Linguae Latinae a Roberto Stephano edito  praebetur : "dicitur hoc adagium cum forte fortuna in medio sermone intervenit is cuius mentio fiebat.” Thesaurus Linguae Latinae , Robertus Stephanus, 1536, s.v. lupus   In alia proverbia tum incidimus ut e.g. " lupi eum/eam visere priores " (lupi illum priores viderunt). Quo ali