Duabus abhinc hebdomadis coepimus de quodam proverbio sat claro colloqui: "Lupus in fabula"!

Nam variae versiones huius proverbii in diversis linguis clarae sunt - Francogallice "Quand on parle du loup [on en voit la queue]" adhuc est in usu - sed formula Latina ipsa visa est non omnibus esse nota. Utilem et iucundam introductionem de hac re in symbola ab Amelie Rosengren Anglice scripta apud Latinitium invenietis.


Image result for loup

Primum Circuli partecipes definitiones proposuerunt eorum vocabulorum quae sunt "lupus" et "fabula". 

Dein proverbii sive adagii explicationem una legimus quae in Dictionario sive in Thesauro Linguae Latinae a Roberto Stephano edito  praebetur: "dicitur hoc adagium cum forte fortuna in medio sermone intervenit is cuius mentio fiebat.”

Thesaurus Linguae Latinae, Robertus Stephanus, 1536, s.v. lupus

 

In alia proverbia tum incidimus ut e.g. "lupi eum/eam visere priores" (lupi illum priores viderunt). Quo alio adagio melius intelleximus cur Donatus "lupus in fabula" apud Terentium explicans adfirmaret inesse "silentii indictionem" (in eodem proverbio). Nam homo "quem lupus prior viderit", ut fertur (ut legimus e.g. apud Plinium, Nat. Hist. 8, 80) subito loqui non potest, amittit vocem et repente contiscit. Si autem homo de quo colloquebamur statim intervenit, fieri potest ut de ea*o loqui pergere nolimus, quod in eis quae diceremus aut nimia laus aut vituperatio quaedam inessent. Dum dicimus "lupus in fabula" mutae*i fimus de ipso lupo (aut de ipsa lupa!).

Donati explicatio ad versum 537 fabulae Terentii quae inscribitur "Adelphoe" apud sedem interretialem incepti nomine "HyperDonatus" legi potest (cum versione Francogallica): Don. ad Ter., Ad., 537

Originem proverbii tribus modis exponit Donatus:  1) ab opinione quam memoravi de homine et lupo 2) a fabulis (non scaenicis sed eis quae sententia quadam concludantur, ut Aesopi aut, Latine, Phaedrae Avianique) 3) a veritate, quod cum fabula Naevii de Romulo et Remo pueris vel infantibus ageretur, lupus, ut fertur, intervenerit.

Tertiam originem antiquus commentator non habet verisimilem. Cui fortasse secunda melior videtur. Itaque talem fabulam qualem Donatus memorat ipsae*i recitare, enodare et interpretari inde conatae*i sumus.

Nam Aviani fabula haec est (textus a Latin library illa depromptus est):

DE NUTRICE ET INFANTI

Rustica deflentem paruum iuraverat olim

     Ni taceat, rabido quod foret esca lupo.                       quod eum edendum lupo daret

Credulus hanc vocem lupus audiit, et manet ipsas

     Pervigil ante fores, irrita vota gerens.                        frustra exspectans et optans

Nam lassata puer nimiae dat membra quieti;          5

     Spem quoque raptori sustulit inde fames.

Hunc ubi silvarum repetentem lustra suarum                  lustrum est cubile ferarum in silvis

     Ieiunum coniux sensit adesse lupa:

"Cur, inquit, nullam referens de more rapinam,               rapina: praeda

     Languida consumptis sed trahis ora genis?"          10  

Ne mireris, ait, deceptum fraude maligna

     Vix miserum vacua delituisse fuga.                            delituisse > delitesco: lateo, occultor

Nam quae preda, rogas, quae spes contingere posset,    preda = praeda

     Iurgia nutricis cum mihi verba darent?                       verba dare: fallere, decipere; iurgia:                                                                                            maledicta

 

Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari,          15 notari = animadverti

     Femineam quisquis credidit esse fidem.                 quisquis credidit esse fidem f.                                                                                                                (subiectum est "putet" et "sciat")


De sententia quidem nobis disputandum erit!

In opere a Laura Gibbs edito Mille fabulae et una: Aesop's Fables in Latin (2010, hunc librum licet depromere e situ interretiali "Bestlatin.net"), versio simplex ex Aesopo retractata invenitur, cuius sententia multo magis probanda... 

Quaenam conclusio fabulae Aviani ipsius tibi magis placeat?


See the source image

Haec pictura quae editio fabularum La Fontaine habet commendatur apud situm "ut pictura 18".

*

Scopus huius inter varios textus itineris fuit 1) proverbium illud - "lupus in fabula" melius intellegere ac gustare 2) adagium ab Erasmo illo conscriptum facilius legere. Quod hic legi potest. 

Valete!

Commentaires

Posts les plus consultés de ce blog

Mostellaria: quid Plautus nos docuerit

"Eo facilius te implector, nepticula!" De fabulis C. Peralti Francogallice versis a Laurentio d'Aumale ("Fabulae Gallicae", Latinitium.com, 2020)

De Vergilii Caco... et ubertate