Articles

Affichage des articles du avril, 2021

De Vergilii Caco... et ubertate

Image
Ad hoc spatium scribendi et communicandi tandem post longos et laboriosos menses revertor et primum nonnulla de sessionibus Vergilianis quas bis in mense habuimus a Septembri mense dicere velim. Nam imitantes - quantum est in nobis - exempla aliarum similium scholarum (quales Oxford Latinitatis Project praebet, et mihi magno emolumento fuit, et semper est, Scholae Vergilianae illi interesse) librum octavum Aeneidos una legere ea ratione coepimus, ut post summarium factum (saepius ab Oceana nostra) sodales qui/quae volentes nonnullis versibus incubuerunt, eos recitant interpretantur (hoc est suis verbis exponunt) explicant (si quae difficultates vel verba difficiliora insunt); deinde alii/ae aliqua rogant, interdum quaestio maior surgit, paulo longius disputamus de loco aut de arte Vergilii, etc. Constat multa nos discere hoc exercitio - interpretandi - saepius faciendo. Si primum non bene videas quo modo textum tractes, ad veteres editiones vertere licet atque e partibus earum quae &q